1. Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;

2. dicebant enim: “Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi”.

3. Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.

4. Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “Ut quid perditio ista unguenti facta est?

5. Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus”. Et fremebant in eam.

6. Iesus autem dixit: “Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.

7. Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.

8. Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.

9. Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius”.

10. Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.

11. Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.

12. Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha?”.

13. Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum

14. et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.

15. Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis”.

16. Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

17. Et vespere facto, venit cum Duodecim.

18. Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum”.

19. Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: “Numquid ego?”.

20. Qui ait illis: “Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino.

21. Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille”.

22. Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “Sumite: hoc est corpus meum”.

23. Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes.

24. Et ait illis: “Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur.

25. Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei”.

26. Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.

27. Et ait eis Iesus: “Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”.

28. Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam”.

29. Petrus autem ait ei: “Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego”.

30. Et ait illi Iesus: “Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus”.

31. At ille amplius loquebatur: “Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo”. Similiter autem et omnes dicebant.

32. Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “Sedete hic, donec orem”.

33. Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere;

34. et ait illis: “Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate”.

35. Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora;

36. et dicebat: “Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu”.

37. Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: “Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?

38. Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma”.

39. Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.

40. Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei.

41. Et venit tertio et ait illis: “Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.

42. Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est”.

43. Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.

44. Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute”.

45. Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: “Rabbi”; et osculatus est eum.

46. At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.

47. Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.

48. Et respondens Iesus ait illis: “Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?

49. Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae”.

50. Et relinquentes eum omnes fugerunt.

51. Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum;

52. at ille, reiecta sindone, nudus profugit.

53. Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.

54. Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.

55. Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.

56. Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.

57. Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:

58. “Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo””.

59. Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum.

60. Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te?”.

61. Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “Tu es Christus filius Benedicti?”.

62. Iesus autem dixit: “Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli”.

63. Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “Quid adhuc necessarii sunt nobis testes?

64. Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur?”. Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

65. Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “Prophetiza”; et ministri alapis eum caedebant.

66. Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis

67. et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras!”.

68. At ille negavit dicens: “Neque scio neque novi quid tu dicas!”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.

69. Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “Hic ex illis est!”.

70. At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: “Vere ex illis es, nam et Galilaeus es”.

71. Ille autem coepit anathematizare et iurare: “Nescio hominem istum, quem dicitis!”.

72. Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis”. Et coepit flere.



Livros sugeridos


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.