1. Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.

2. Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum!”.

3. Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum.

4. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum;

5. et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit.

6. Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita

7. et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.

8. Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit.

9. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.

10. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli.

11. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum

12. et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.

13. Et dicunt ei illi: “Mulier, quid ploras?”. Dicit eis: “Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum”.

14. Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est.

15. Dicit ei Iesus: “Mulier, quid ploras? Quem quaeris?”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam”.

16. Dicit ei Iesus: “Maria!”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “Rabbuni!” — quod dicitur Magister C.

17. Dicit ei Iesus: “Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum”.

18. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “Vidi Dominum!”, et quia haec dixit ei.

19. Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “Pax vobis!”.

20. Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.

21. Dixit ergo eis iterum: “Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos”.

22. Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: “Accipite Spiritum Sanctum.

23. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt”.

24. Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus.

25. Dicebant ergo ei alii discipuli: “Vidimus Dominum!”. Ille autem dixit eis: “Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam”.

26. Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “Pax vobis!”.

27. Deinde dicit Thomae: “Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis!”.

28. Respondit Thomas et dixit ei: “Dominus meus et Deus meus!”.

29. Dicit ei Iesus: “Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt!”.

30. Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc;

31. haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.





“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina