1. Et vidi, cum aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audi vi unum de quattuor animalibus dicens tamquam voce tonitrui: “Veni”.

2. Et vidi: et ecce equus albus; et, qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens et ut vinceret.

3. Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal dicens: “Veni”.

4. Et exivit alius equus rufus; et, qui sedebat super illum, datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant; et datus est illi gladius magnus.

5. Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens: “Veni”. Et vidi: et ecce equus niger; et, qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua.

6. Et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem: “Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario; et oleum et vinum ne laeseris”.

7. Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: “Veni”.

8. Et vidi: et ecce equus pallidus; et, qui sedebat desuper, nomen illi Mors, et Infernus sequebatur eum; et data est illis potestas super quartam partem terrae interficere gladio et fame et morte et a bestiis terrae.

9. Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant.

10. Et clamaverunt voce magna dicentes: “Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his, qui habitant in terra?”.

11. Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.

12. Et vidi, cum aperuisset sigillum sextum, et terraemotus factus est magnus, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis,

13. et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno movetur,

14. et caelum recessit sicut liber involutus, et omnis mons et insula de locis suis motae sunt.

15. Et reges terrae et magnates et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et in petris montium;

16. et dicunt montibus et petris: “Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni,

17. quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare?”.



Livros sugeridos


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.