1. tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriæ scilicet Mesopotamiæ et Syriæ Sobal et Lybiæ atque Ciliciæ qui venientes ad Holofernem dixerunt

2. desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamini

3. omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universæ facultates nostræ atque familiæ in conspectu tuo sunt

4. sint omnia sub lege tua

5. nos jam et filii nostri servi tui sumus

6. veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi

7. tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram

8. de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum

9. tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti

10. excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis

11. nec ista tamen facientes ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt

12. nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit

13. præceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terræ exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subiugari

14. pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa

15. accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ





“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina