1. juraverunt quoque filii Israël in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem

2. veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu cœperunt flere dicentes

3. quare Domine Deus Israël factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis

4. altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt

5. quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël grandi enim se juramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent

6. ductique pænitentia filii Israël super fratre suo Beniamin cœperunt dicere ablata est una tribus de Israël

7. unde uxores accipient omnes enim in commune juravimus non daturos nos his filias nostras

8. idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israël qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Jabisgalaad in illo exercitu non fuisse

9. eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus est

10. miserunt itaque decem milia viros robustissimos et præceperunt eis ite et percutite habitatores Jabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum

11. et hoc erit quod observare debetis omne generis masculini et mulieres quæ cognoverunt viros interficite

12. inventæque sunt de Jabisgalaad quadringentæ virgines quæ nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan

13. miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon et præceperunt eis ut eos in pace susciperent

14. veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent

15. universusque Israël valde doluit et egit pænitudinem super interfectione unius tribus ex Israël

16. dixeruntque majores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminæ conciderunt

17. et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israël

18. filias nostras eis dare non possumus constricti juramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin

19. ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viæ quæ de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona

20. præceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et latete in vineis

21. cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin

22. cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri cœperint atque jurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum est

23. feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et juxta numerum suum rapuerunt sibi de his quæ ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam ædificantes urbes et habitantes in eis

24. filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua in diebus illis non erat rex in Israël sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat





“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina