1. sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit temptare eum in enigmatibus

2. et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo

3. et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei

4. videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam ædificaverat

5. et cibos mensæ ejus et habitacula servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quæ offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum

6. dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea

7. super sermonibus tuis et super sapientia tua et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit major est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi

8. beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam

9. sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israël eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam

10. dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni

11. sed et classis Hiram quæ portabat aurum de Ophir adtulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas

12. fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiæ et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata hujuscemodi ligna thyina neque visa usque in præsentem diem

13. rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio quæ reversa est et abiit in terram suam cum servis suis

14. erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri

15. excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant et negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges Arabiæ ducesque terræ

16. fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius

17. et trecentas peltas ex auro probato trecentæ minæ auri unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvæ Libani

18. fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis

19. qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte posteriori et duæ manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones stabant juxta manus singulas

20. et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis

21. sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis

22. quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et simias et pavos

23. magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia

24. et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret sapientiam ejus quam dederat Deus in corde ejus

25. et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos

26. congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem

27. fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus

28. et educebantur equi Salomoni de Ægypto et de Coa negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio perducebant

29. egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sescentis siclis argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et Syriæ equos venundabant





“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina