1. et ne jucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis

2. non credas vitæ illorum et ne respexeris in labores illorum

3. melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii

4. et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios

5. ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur

6. multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea

7. in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira

8. non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suæ virtuti

9. et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos præ superbia verbi illorum

10. non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis

11. et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis

12. misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram

13. secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam judicat

14. non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis

15. omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius

16. non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur

17. in populo magno non agnoscar quæ est enim anima mea in tam inmensa creatura

18. ecce cælum et cæli cælorum abyssus et universa terra et quæ in eis sunt in conspectu illius commovebuntur

19. montes simul et colles et fundamenta terræ et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur

20. et omne cor intellegetur

21. et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis

22. nam plurima opera illius sunt in absconsis opera justitiæ quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est

23. qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta

24. audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde

25. edicam in æquitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam ejus

26. in judicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis

27. ornavit in æternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis

28. unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in ævum

29. non incredibiles verbo illius

30. post hæc Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis

31. anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum





“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina