1. et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiæ adnuntians vobis testimonium Christi

2. non enim judicavi scire me aliquid inter vos nisi Jesum Christum et hunc crucifixum

3. et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos

4. et sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus sapientiæ verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis

5. ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei

6. sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non hujus sæculi neque principum hujus sæculi qui destruuntur

7. sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quæ abscondita est quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram

8. quam nemo principum hujus sæculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriæ crucifixissent

9. sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus his qui diligunt illum

10. nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei

11. quis enim scit hominum quæ sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quæ Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei

12. nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis

13. quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes

14. animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur

15. spiritalis autem judicat omnia et ipse a nemine judicatur

16. quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus





“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina