1. igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum

2. dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe

3. cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus

4. memor enim esse debes quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo

5. cum autem et ipsa conpleverit tempus vitæ suæ sepelies eam circa me

6. omnibus autem diebus vitæ tuæ Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et prætermittas præcepta Dei nostri

7. ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini

8. quomodo potueris ita esto misericors

9. si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude

10. præmium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis

11. quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras

12. fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam

13. adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire

14. superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio

15. quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat

16. quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias

17. panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege

18. panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus

19. consilium semper a sapiente perquire

20. omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant

21. indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum ejus apud me habeo

22. et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum

23. noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene





“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina