1. aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in æternum et in omnia sæcula regnum tuum

2. quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam

3. confitemini Domino filii Israël et in conspectu gentium laudate eum

4. quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens præter eum

5. ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam

6. aspicite ergo quæ fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque sæculorum exaltate in operibus vestris

7. ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem

8. convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam

9. ego autem et anima mea in eo lætabimur

10. benedicite Dominum omnes electi ejus agite dies lætitiæ et confitemini illi

11. Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum

12. confitere Domino in bonis et benedic Deum sæculorum ut reædificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia sæcula sæculorum

13. luce splendida fulgebis et omnes fines terræ adorabunt te

14. nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt

15. nomen magnum invocabunt in te

16. maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui ædificaverint te

17. tu autem lætaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum

18. beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua

19. anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam

20. beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem

21. portæ Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo ædificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus

22. ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur et per vicos ejus alleluja cantabitur

23. benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam amen





“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina