1. canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in æternum qui habitat

2. in Hierusalem montes in circuitu ejus et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in sæculum

3. quia non relinquet virgam peccatorum super sortem justorum ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas

4. benefac Domine bonis et rectis corde

5. declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israël





“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina