1. locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Ægypti mense primo dicens

2. faciant filii Israël phase in tempore suo

3. quartadecima die mensis hujus ad vesperam juxta omnes cærimonias et justificationes ejus

4. præcepitque Moses filiis Israël ut facerent phase

5. qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai juxta omnia quæ mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israël

6. ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron

7. dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israël

8. quibus respondit Moses state ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis

9. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

10. loquere filiis Israël homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino

11. mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud

12. non relinquent ex eo quippiam usque mane et os ejus non confringent omnem ritum phase observabunt

13. si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit

14. peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini juxta cærimonias et justificationes ejus præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ

15. igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane

16. sic fiebat jugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis

17. cumque ablata fuisset nubes quæ tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israël et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur

18. ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco

19. et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israël in excubiis Domini et non proficiscebantur

20. quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant

21. si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria

22. si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israël in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra

23. per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Mosi





“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina