1. factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holofernis vehementer dixit ad Achior

2. quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor

3. cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israël tecum perditione disperiet

4. et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua et confixus cades inter vulneratos Israël et non respirabis ultra donec extermineris cum illis

5. porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si verba mea hæc putas impleri non posse

6. ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii pœnas exceperint ipse simul ultioni subiaceas

7. tunc Holofernis præcepit servis suis ut conprehenderent Achior ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum in manu filiorum Israël

8. et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibalarii

9. illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum

10. porro filii Israël descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent

11. in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel

12. in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum

13. quemadmodum ipse Holofernis iratus jusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israël tunc etiam ipsum Achior diversis jubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus cæli defensor eorum est

14. cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas Deo effuderunt

15. dicentes Domine Deus cæli et terræ intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis præsumentes de te et præsumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias

16. finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione conpleta consolati sunt Achior

17. dicentes Deus patrum nostrorum cujus tu virtutem prædicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis tu interitum videas

18. cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris

19. tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam

20. et vocatis omnibus presbyteris simul expleto jejunio refecerunt

21. postea vero convocatus omnis populus et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israël





“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina