1. fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris

2. et fecit illi coronam auream per gyrum

3. conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos ejus duos anulos in latere uno et duos in altero

4. vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro

5. et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam

6. fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine

7. duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii

8. cherub unum in summitate hujus partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii

9. extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes

10. fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem

11. circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum

12. ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream

13. fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensæ

14. contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari

15. ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro

16. et vasa ad diversos usus mensæ acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba

17. fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cujus vecte calami scyphi spherulæ ac lilia procedebant

18. sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera

19. tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulæque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulæque simul et lilia æquum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri

20. in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulæque per singulos et lilia

21. et spheræ sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno

22. et spheræ igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo

23. fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quæ emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo

24. talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis

25. fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cujus angulis procedebant cornua

26. vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus

27. fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari

28. ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis

29. conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii





“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina