1. post hæc autem verba in regno Artarxersis regis Persarum Ezras filius Sarajæ filii Azariæ filii Helciæ

2. filii Sellum filii Sadoc filii Achitob

3. filii Amariæ filii Azariæ filii Marajoth

4. filii Zarajæ filii Ozi filii Bocci

5. filii Abisue filii Finees filii Eleazar filii Aaron sacerdotis ab initio

6. ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israël et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum omnem petitionem ejus

7. et ascenderunt de filiis Israël et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de janitoribus et de Nathinneis in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis

8. et venerunt in Hierusalem mense quinto ipse est annus septimus regis

9. quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone et in primo mensis quinti venit in Hierusalem juxta manum Dei sui bonam super se

10. Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium

11. hoc est autem exemplar epistulæ edicti quod dedit rex Artarxersis Ezræ sacerdoti scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini et cærimoniis ejus in Israël

12. Artarxersis rex regum Ezræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo salutem

13. a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël et de sacerdotibus ejus et de Levitis ire in Hierusalem tecum vadat

14. a facie enim regis et septem consiliatorum ejus missus es ut visites Judæam et Hierusalem in lege Dei tui quæ est in manu tua

15. et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores ejus sponte obtulerunt Deo Israël cujus in Hierusalem tabernaculum est

16. et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quæ est in Hierusalem

17. libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem

18. sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis juxta voluntatem Dei vestri facite

19. vasa quoque quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui trade in conspectu Dei Hierusalem

20. sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de fisco regis

21. et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei cæli absque mora detis

22. usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti choros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum sal vero absque mensura

23. omne quod ad ritum Dei cæli pertinet tribuatur diligenter in domo Dei cæli ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum ejus

24. vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis cantoribus janitoribus Nathinneis et ministris domus Dei hujus ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem inponendi super eos

25. tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quæ est in manu tua constitue judices et præsides ut judicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere

26. et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter judicium erit de eo sive in mortem sive in exilium sive in condemnationem substantiæ ejus vel certe in carcerem

27. benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quæ est in Hierusalem

28. et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus ejus et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quæ erat in me congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum





“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina