1. nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit

2. sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine

3. exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo

4. sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra

5. neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiæ Deus testis est

6. nec quærentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis

7. cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos

8. ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis

9. memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus prædicavimus in vobis evangelium Dei

10. vos testes estis et Deus quam sancte et juste et sine querella vobis qui credidistis fuimus

11. sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos

12. deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam

13. ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis

14. vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quæ sunt in Judæa in Christo Jesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Judæis

15. qui et Dominum occiderunt Jesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur

16. prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant ut impleant peccata sua semper prævenit autem ira Dei super illos usque in finem

17. nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio

18. quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas

19. quæ est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriæ nonne vos ante Dominum nostrum Jesum estis in adventu ejus

20. vos enim estis gloria nostra et gaudium





“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina