1. Filii sapientiae ecclesia iustorum, et natio illorum oboedientia et dilectio.

2. Indicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.

3. Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris firmavit in filios.

4. Qui honorat patrem, exorabit pro peccatis et continebit se ab illis et in oratione dierum exaudietur.

5. Et, sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.

6. Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis et in die orationis suae exaudietur;

7. qui honorat patrem suum, vita vivet longiore, et, qui oboedit patri, refrigerabit matrem.

8. Qui timet Dominum, honorat parentes et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt.

9. In opere et sermone honora patrem tuum,

10. ut superveniat tibi benedictio ab eo.

11. Benedictio patris firmat domos filiorum; maledictio autem matris eradicat fundamenta.

12. Ne glorieris in contumelia patris tui, non est enim tibi gloria eius confusio;

13. gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii mater sine honore.

14. Fili, suscipe senectam patris tui et non contristes eum in vita illius;

15. et, si defecerit sensu, veniam da et ne spernas eum omnibus diebus vitae eius. Eleemosyna enim patris non erit in oblivione,

16. nam pro peccatis ipsa plantabitur

17. et in iustitia aedificabitur tibi; et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies solventur tua peccata.

18. Quam malae famae est, qui derelinquit patrem; et maledictus a Deo, qui exasperat matrem.

19. Fili, in mansuetudine opera tua perfice et super hominem datorem diligeris.

20. Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Multi sunt excelsi et gloriosi, sed mansuetis revelat mysteria sua.

21. Quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.

22. Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus.

23. Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis.

24. In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter;

25. plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi.

26. Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia.

27. Cor durum male habebit in novissimo; et, qui amat periculum, in illo peribit.

28. Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.

29. Cor nequam gravabitur doloribus, et peccator adiciet peccatum ad peccatum.

30. Plagis superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis et non intellegetur.

31. Cor sapientis intelleget verba sapientium, et auris audiens concupiscet sapientiam.

32. Sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit.

33. Ignem ardentem exstinguit aqua, sic eleemosyna expiat peccata.

34. Deus prospector est eius, qui reddit gratiam; meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.





“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina