1. Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum

2. et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut, si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem.

3. Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo,

4. et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”.

5. Qui dixit: “Quis es, Domine?”. Et ille: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris!

6. Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere”.

7. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.

8. Surrexit autem Saulus de terra; apertisque oculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum.

9. Et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit.

10. Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in visu Dominus: “Anania”. At ille ait: “Ecce ego, Domine”.

11. Et Dominus ad illum: “Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat

12. et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum recipiat”.

13. Respondit autem Ananias: “Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem;

14. et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum”.

15. Dixit autem ad eum Dominus: “Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel;

16. ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati”.

17. Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: “Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto”.

18. Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit. Et surgens baptizatus est

19. et, cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot;

20. et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei.

21. Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: “Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?”.

22. Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.

23. Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudaei, ut eum interficerent;

24. notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent;

25. accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta.

26. Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus.

27. Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu.

28. Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini.

29. Loquebatur quoque et disputabat cum Graecis; illi autem quaerebant occidere eum.

30. Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum.

31. Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem; aedificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus crescebat.

32. Factum est autem Petrum, dum pertransiret universos, devenire et ad sanctos, qui habitabant Lyddae.

33. Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus.

34. Et ait illi Petrus: “Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi”. Et continuo surrexit.

35. Et viderunt illum omnes, qui inhabitabant Lyddam et Saron, qui conversi sunt ad Dominum.

36. In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat.

37. Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur; quam cum lavissent, posuerunt in cenaculo.

38. Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: “Ne pigriteris venire usque ad nos!”.

39. Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis.

40. Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: “Tabitha, surge!”. At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit.

41. Dans autem illi manum erexit eam et, cum vocasset sanctos et viduas, exhibuit eam vivam.

42. Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi in Domino.

43. Factum est autem, ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium.





“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina