1. væ mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ non est botrus ad comedendum præcoquas ficus desideravit anima mea

2. periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem

3. malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et judex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animæ suæ et conturbaverunt eam

4. qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuæ visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum

5. nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui

6. quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici ejus

7. ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus

8. ne læteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est

9. iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec judicet causam meam et faciat judicium meum educet me in lucem videbo in justitiam ejus

10. et aspiciet inimica mea et operietur confusione quæ dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum

11. dies ut ædificentur maceriæ tuæ in die illa longe fiet lex

12. in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte

13. et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum

14. pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuæ habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos

15. secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti ostendam ei mirabilia

16. videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdæ erunt

17. lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terræ proturbabuntur de ædibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te

18. quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuæ non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est

19. revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra

20. dabis veritatem Jacob misericordiam Abraham quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis





“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina