1. et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israël

2. et aperui os meum et cibavit me volumine illo

3. et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce

4. et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israël et loqueris verba mea ad eos

5. non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël

6. neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te

7. domus autem Israël nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israël adtrita fronte est et duro corde

8. ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum

9. ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est

10. et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi

11. et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis hæc dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant

12. et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnæ benedicta gloria Domini de loco suo

13. et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnæ

14. spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me

15. et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus mærens in medio eorum

16. cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens

17. fili hominis speculatorem dedi te domui Israël et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me

18. si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem ejus de manu tua requiram

19. si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberasti

20. sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit sanguinem vero ejus de manu tua requiram

21. si autem tu adnuntiaveris justo ut non peccet justus et ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam tuam liberasti

22. et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecum

23. et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam

24. et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuæ

25. et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum

26. et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est

27. cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est





“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina