1. hæc dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem

2. et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et demolientur terram ejus quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis ejus

3. non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere juvenibus ejus interficite omnem militiam ejus

4. et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus ejus

5. quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël

6. fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem ejus quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei

7. calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino ejus biberunt gentes et ideo commotæ sunt

8. subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem ejus si forte sanetur

9. curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus et elevatum est usque ad nubes

10. protulit Dominus justitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri

11. acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens ejus ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui

12. super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes præparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis

13. quæ habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis præcisionis tuæ

14. juravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur

15. qui fecit terram in fortitudine sua præparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit cælos

16. dante eo vocem multiplicantur aquæ in cælo qui levat nubes ab extremo terræ fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis

17. stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio ejus nec est spiritus in eis

18. vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suæ peribunt

19. non sicut hæc pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israël sceptrum hereditatis ejus Dominus exercituum nomen ejus

20. conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna

21. et conlidam in te equum et equitem ejus et conlidam in te currum et ascensorem ejus

22. et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te juvenem et virginem

23. et conlidam in te pastorem et gregem ejus et conlidam in te agricolam et jugales ejus et conlidam in te duces et magistratus

24. et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeæ omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus

25. ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis

26. et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in æternum eris ait Dominus

27. levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum

28. sanctificate contra eam gentes reges Mediæ duces ejus et universos magistratus ejus cunctamque terram potestatis ejus

29. et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem

30. cessaverunt fortes Babylonis a prœlio habitaverunt in præsidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula ejus contriti sunt vectes ejus

31. currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum

32. et vada præoccupata sunt et paludes incensæ sunt igni et viri bellatores conturbati sunt

33. quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël filia Babylon quasi area tempus trituræ ejus adhuc modicum et veniet tempus messionis ejus

34. comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et ejecit me

35. iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeæ dicit Hierusalem

36. propterea hæc dicit Dominus ecce ego judicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare ejus et siccabo venam ejus

37. et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator

38. simul ut leones rugient excutient comas velut catuli leonum

39. in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus

40. deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum hedis

41. quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universæ terræ quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes

42. ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum ejus operta est

43. factæ sunt civitates ejus in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis

44. et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore ejus et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit

45. egredimini de medio ejus populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini

46. et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem

47. propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra ejus confundetur et universi interfecti ejus cadent in medio ejus

48. et laudabunt super Babylonem cæli et terra et omnia quæ in eis sunt quia ab aquilone venient ei prædones ait Dominus

49. et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israël sic de Babylone cadent occisi in universa terra

50. qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum

51. confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini

52. propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia ejus et in omni terra ejus mugiet vulneratus

53. si ascenderit Babylon in cælum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores ejus ait Dominus

54. vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum

55. quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ dedit sonitum vox eorum

56. quia venit super eam id est super Babylonem prædo et adprehensi sunt fortes ejus et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet

57. et inebriabo principes ejus et sapientes ejus duces ejus et magistratus ejus et fortes ejus et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen ejus

58. hæc dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portæ ejus excelsæ igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt

59. verbum quod præcepit Hieremias prophetes Sarajæ filio Neriæ filii Maasiæ cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni ejus Sarajas autem erat princeps prophetiæ

60. et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem

61. et dixit Hieremias ad Sarajam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba hæc

62. dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo

63. cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten

64. et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiæ





“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina