1. circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quærite in plateis ejus an inveniatis virum facientem judicium et quærentem fidem et propitius ero ejus

2. quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso jurabunt

3. Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti

4. ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini judicium Dei sui

5. ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini judicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt jugum ruperunt vincula

6. idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum confortatæ sunt aversiones eorum

7. super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et jurant in his qui non sunt dii saturavi eos et mœchati sunt et in domo meretricis luxuriabantur

8. equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat

9. numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea

10. ascendite muros ejus et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines ejus quia non sunt Domini

11. prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël et domus Juda ait Dominus

12. negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus

13. prophetæ fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis hæc ergo evenient illis

14. hæc dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos

15. ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israël ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cujus ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur

16. faretra ejus quasi sepulchrum patens universi fortes

17. et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio

18. verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem

19. quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis hæc omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra

20. adnuntiate hoc domui Jacob et auditum facite in Juda dicentes

21. audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis

22. me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari præceptum sempiternum quod non præteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus ejus et non transibunt illud

23. populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt

24. et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuæ messis custodientem nobis

25. iniquitates nostræ declinaverunt hæc et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis

26. quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros

27. sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenæ dolo ideo magnificati sunt et ditati

28. incrassati sunt et inpinguati et præterierunt sermones meos pessime causam non judicaverunt causam pupilli non direxerunt et judicium pauperum non judicaverunt

29. numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea

30. stupor et mirabilia facta sunt in terra

31. prophetæ prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo ejus





“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina