1. Philisthim autem pugnabant contra Israël fugeruntque viri Israël Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelbœ

2. cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios ejus percusserunt Jonathan et Abinadab et Melchisuæ filios Saul

3. et adgravatum est prœlium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt jaculis

4. et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger ejus hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum

5. quod cum vidisset armiger ejus videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est

6. interiit ergo Saul et tres filii ejus et omnis domus illius pariter concidit

7. quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis ejus mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis

8. die igitur altero detrahentes Philisthim spolia cæsorum invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelbœ

9. cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis

10. arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon

11. hoc cum audissent viri Jabesgalaad omnia scilicet quæ Philisthim fecerunt super Saul

12. consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus adtuleruntque ea in Jabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quæ erat in Jabes et jejunaverunt septem diebus

13. mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit

14. nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum ejus ad David filium Isai





“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina