1. omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quæ autem sunt a Deo ordinatæ sunt

2. itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt

3. nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa

4. Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit

5. ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam

6. ideo enim et tributa præstatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes

7. reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem

8. nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit

9. nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum

10. dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio

11. et hoc scientes tempus quia hora est jam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus

12. nox præcessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis

13. sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et æmulatione

14. sed induite Dominum Jesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis





“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina