1. Et cotidie ex illo die computabat Thobi dies, in quibus iret et in quibus reverteretur filius eius. Et, postquam consummati sunt dies, et filius eius non veniebat,

2. dixit: “Numquid detentus est ibi? Aut numquid Gabael mortuus est, et nemo illi reddit pecuniam?”.

3. Et contristari coepit.

4. Et Anna uxor illius dixit: “Periit filius meus et iam non est inter vivos. Quare tardat?”. Et coepit plorare et lugere filium suum et dixit:

5. “Vae mihi, fili, quia te dimisi ire, lumen oculorum meorum!”.

6. Cui Thobi dicebat: “Tace, noli computare, soror; salvus est filius noster, sed certe mora fuit illis ibi, et homo, qui cum illo ivit, fidelis est et est ex fratribus nostris. Noli taediare pro illo, soror, iam veniet”.

7. Et illa dixit: “Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus”. Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: “Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim”.

8. Et dixit Raguel Thobiae: “Remane, fili, remane penes me, et ego nuntios mitto ad Thobin patrem tuum, et indicabunt illi de te”.

9. Et dixit illi: “Minime; peto, ut dimittas me hinc ad patrem meum”.

10. Et surgens Raguel tradidit Thobiae Saram uxorem eius et dimidiam partem substantiae suae, pueros et puellas, oves et boves, asinos et camelos, vestem et pecuniam et vasa.

11. Et dimisit illos et vale illi fecit et dixit illi: “Sanus sis, fili, et vade sanus! Dominus caeli bene dirigat vias vestras; et videam ex vobis filios, antequam moriar”.

12. Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos.

13. Et discessit Thobias a Raguel gaudens et benedicens Dominum caeli et terrae, regem omnium, quia direxerat viam eius. Et benedixit Raguel et Ednae uxori eius et dixit eis: “Fiat mihi honorare vos tamquam parentes meos omnibus diebus vitae vestrae”.





“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina