1. Die illo dedit rex Asuerus Esther reginae domum Aman adversarii Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis; confessa est enim ei Esther quid esset sibi.

2. Tulitque rex anulum suum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardochaeo; Esther autem constituit Mardochaeum super domum Aman.

3. Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.

4. At ille ex more sceptrum aureum protendit manu; illaque consurgens stetit ante eum

5. et ait: “Si placet regi, et si inveni gratiam coram eo, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, et accepta sum in oculis eius, obsecro, ut novis epistulis veteres litterae Aman filii Amadathi, Agagitae, insidiatoris et hostis Iudaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur.

6. Quomodo enim potero sustinere malum, quod passurus est populus meus, et interitum cognationis meae?”.

7. Responditque rex Asuerus Esther reginae et Mardochaeo Iudaeo: “Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi appendi in patibulo, quia ausus est manum in Iudaeos mittere.

8. Scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet, ex regis nomine, signantes litteras anulo meo, quia epistulae ex regis nomine scriptae et illius anulo signatae non possunt immutari”.

9. Accitisque scribis regis — erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Sivan, vicesima et tertia illius die — scriptae sunt epistulae, ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos et ad satrapas procuratoresque et principes, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant, provinciae atque provinciae, populo et populo, iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis iuxta linguam et litteras suas.

10. Ipsaeque epistulae, quae ex regis nomine mittebantur, anulo ipsius obsignatae sunt et missae per veredarios electis equis regiis discurrentes.

11. Quibus permisit rex Iudaeis in singulis civitatibus, ut in unum congregarentur et starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis interficerent atque delerent et spolia eorum diriperent;

12. et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertia decima mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (12a) Quomodo praecepit eis uti suis legibus in omni civitate et auxiliari illis et uti inimicis et adversariis ipsorum, sicut vellent, in uno die, (12b) in omni regno Artaxerxis, quarta decima die duodecimi mensis, id est Adar. (12c) Hoc est exemplar epistulae: (12d) “Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciarum satrapis ac omnibus, qui nostrae iussioni oboediunt, salutem dicit. (12e) Multi nimia bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam; (12f) et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias. (12g) Nec contenti sunt gratiarum actionem ex hominibus auferre, sed etiam vaniloquiis eorum, qui bono imperiti sunt inflati, Dei quoque cuncta cernentis et malum odientis arbitrantur se posse fugere sententiam. (12h) Saepe autem et multi in potestate constituti, amicorum, quibus credita erant officia consilio, participes facti sunt effusionis sanguinis innocentis et implicati calamitatibus insanabilibus, (12i) cum isti perversis et mendacibus cuniculis deciperent sinceram principum benignitatem. (12k) Quae res non tam ex veteribus probatur historiis quam ex his, quae in promptu sunt, intuentibus, quae pestilentia indigne dominantium perpetrata sunt. (12l) Unde in posterum providendum est paci omnium provinciarum. (12m) Si diversa iubeamus, quae sub oculis veniunt, discernimus semper cum clementissima attentione. (12n) Aman enim filius Amadathi, Macedo, alienusque a Persarum sanguine et a pietate nostra multum distans, a nobis hospitio susceptus est. (12o) Et tantam in se expertus humanitatem, quam erga omnem gentem habemus, ut pater noster publice vocaretur et adoraretur ab omnibus post regem semper secundus. (12p) Qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno nos privare niteretur et spiritu. (12q) Nam nostrum servatorem et permanentem benefactorem Mardochaeum et irreprehensibilem consortem regni nostri Esther cum omni gente ipsorum tortuosis quibusdam atque fallacibus machinis expetivit in mortem; (12r) hoc cogitans, ut, illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini et regnum Persarum transferret in Macedonas. (12s) Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos in nulla penitus culpa repperimus; sed e contrario iustissimis utentes legibus (12t) et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cuius beneficio et nobis et patribus nostris regnum est optima dispositione directum. (12u) Bene igitur facietis non utentes litteris, quas Aman filius Amadathi direxerat. (12v) Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est Susan, ipse, qui machinatus est cum omni cognatione sua, pendet in patibulo, Deo, qui gubernat omnia, celeriter ei reddente quod meruit. (12x) Exemplar autem huius edicti, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis. (12y) Quibus debetis esse adminiculo, ut contra eos, qui in tempore tribulationis eos aggrediuntur, se possint defendere quarta decima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (12z) Hanc enim diem omnipotens Deus destinatam in interitum electi generis eis vertit in gaudium. (12aa) Unde et vos inter sollemnes vestros dies hanc habetote diem insignem et celebrate eam cum omni laetitia, (12bb) ut nunc et in posterum illa nobis et benevolis Persis sit salus, illis autem, qui nobis insidiantur, memoria perditionis. (12cc) Omnis autem civitas et provincia, quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne in ira pereat; et sic deleatur, ut non solum hominibus invia, sed etiam bestiis et volatilibus in sempiternum abominabilis relinquatur. Valete”.

13. Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis promulgandum erat, ut omnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in diem illam ad capiendam vindictam de hostibus suis.

14. Egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes, et edictum regis pependit in Susan.

15. Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portans in capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavit atque laetata est.

16. Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium.

17. Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, Iudaeis fuit exsultatio, epulae atque convivia et festus dies, in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis iungerentur; grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.





“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina