1. verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua

2. quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum

3. ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges

4. noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas

5. ne forte bibat et obliviscatur judiciorum et mutet causam filiorum pauperis

6. date siceram mærentibus et vinum his qui amaro sunt animo

7. bibant ut obliviscantur egestatis suæ et doloris non recordentur amplius

8. aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt

9. aperi os tuum decerne quod justum est et judica inopem et pauperem

10. aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium ejus

11. beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit

12. gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitæ suæ

13. deleth quæsivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum

14. he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum

15. vav et de nocte surrexit deditque prædam domesticis suis et cibaria ancillis suis

16. zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam

17. heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum

18. teth gustavit quia bona est negotiatio ejus non extinguetur in nocte lucerna illius

19. joth manum suam misit ad fortia et digiti ejus adprehenderunt fusum

20. caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem

21. lameth non timebit domui suæ a frigoribus nivis omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus

22. mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum ejus

23. nun nobilis in portis vir ejus quando sederit cum senatoribus terræ

24. samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo

25. ain fortitudo et decor indumentum ejus et ridebit in die novissimo

26. phe os suum aperuit sapientiæ et lex clementiæ in lingua ejus

27. sade considerat semitas domus suæ et panem otiosa non comedet

28. coph surrexerunt filii ejus et beatissimam prædicaverunt vir ejus et laudavit eam

29. res multæ filiæ congregaverunt divitias tu supergressa es universas

30. sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

31. thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera ejus





“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina