1. interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem

2. cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis

3. vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini

4. vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens junctis sibi pariter filiis Israël et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes

5. recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepæ et alia

6. anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man

7. erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii

8. circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati

9. cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man

10. audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est

11. et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi hujus super me

12. numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua jurasti patribus eorum

13. unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus

14. non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est

15. sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis

16. et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis faciesque ibi stare tecum

17. ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris

18. populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Ægypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis

19. non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem

20. sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Ægypto

21. et ait Moses sescenta milia peditum hujus populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro

22. numquid ovium et boum multitudo cædetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient

23. cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est jam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur

24. venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israël quos stare fecit circa tabernaculum

25. descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt

26. remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum

27. cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris

28. statim Josue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos

29. at ille quid inquit æmularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum

30. reversusque est Moses et majores natu Israël in castra

31. ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in ære duobus cubitis altitudine super terram

32. surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum

33. adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat hujuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis

34. vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiæ ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiæ venerunt in Aseroth et manserunt ibi





“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina