1. die illo dedit rex Asuerus Hester reginæ domum Aman adversarii Judæorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis confessa est enim ei Hester quod esset patruus suus

2. tulitque rex anulum quem ab Aman recipi jusserat et tradidit Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suam

3. nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judæos juberet irritas fieri

4. at ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementiæ monstrabatur illaque consurgens stetit ante eum

5. et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis ejus et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis veteres Aman litteræ insidiatoris et hostis Judæorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat corrigantur

6. quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei

7. responditque rex Asuerus Hester reginæ et Mardocheo Judæo domum Aman concessi Hester et ipsum jussi adfigi cruci qui ausus est manum in Judæos mittere

8. scribite ergo Judæis sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras anulo meo hæc enim consuetudo erat ut epistulis quæ ex regis nomine mittebantur et illius anulo signatæ erant nemo auderet contradicere

9. accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptæ sunt epistulæ ut Mardocheus voluerat ad Judæos et ad principes procuratoresque et judices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Æthiopiam præsidebant provinciæ atque provinciæ populo et populo juxta linguas et litteras suas et Judæis ut legere poterant et audire

10. ipsæque epistulæ quæ ex regis nomine mittebantur anulo illius obsignatæ sunt et missæ per veredarios qui per omnes provincias discurrentes veteres litteras novis nuntiis prævenirent

11. quibus imperavit rex ut convenirent Judæos per singulas civitates et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus interficerent atque delerent

12. et constituta est per omnes provincias una ultionis dies id est tertiadecima mensis duodecimi adar

13. summaque epistulæ fuit ut in omnibus terris ac populis qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis

14. egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis pependit in Susis

15. Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et ærinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque lætata est

16. Judæis autem nova lux oriri visa est gaudium honor et tripudium

17. apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis jussa veniebant mira exultatio epulæ atque convivia et festus dies in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cærimoniis jungerentur grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat





“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina