1. post hæc rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat

2. cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis præceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum

3. cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii præsidebant cur præter ceteros non observas mandata regis

4. cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia dixerat enim eis se esse Judæum

5. quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde

6. et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis judææ magisque voluit omnem Judæorum qui erant in regno Asueri perdere nationem

7. mense primo cujus vocabulum est nisan anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam quæ hebraice dicitur phur coram Aman quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar

8. dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et cærimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam

9. si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum adpendam arcariis gazæ tuæ

10. tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Judæorum

11. dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo age quod tibi placet

12. vocatique sunt scribæ regis mense primo nisan tertiadecima die ejus et scriptum est ut jusserat Aman ad omnes satrapas regis et judices provinciarum diversarumque gentium ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litteræ ipsius signatæ anulo

13. missæ sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Judæos a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent

14. summa autem epistularum hæc fuit ut omnes provinciæ scirent et pararent se ad prædictam diem

15. festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus





“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina