1. cum autem descendisset de monte secutæ sunt eum turbæ multæ

2. et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare

3. et extendens manum tetigit eum Jesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra ejus

4. et ait illi Jesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod præcepit Moses in testimonium illis

5. cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum

6. et dicens Domine puer meus jacet in domo paralyticus et male torquetur

7. et ait illi Jesus ego veniam et curabo eum

8. et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus

9. nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

10. audiens autem Jesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israël

11. dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cælorum

12. filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

13. et dixit Jesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa

14. et cum venisset Jesus in domum Petri vidit socrum ejus jacentem et febricitantem

15. et tetigit manum ejus et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis

16. vespere autem facto obtulerunt ei multos dæmonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit

17. ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et ægrotationes portavit

18. videns autem Jesus turbas multas circum se jussit ire trans fretum

19. et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque jeris

20. et dicit ei Jesus vulpes foveas habent et volucres cæli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet

21. alius autem de discipulis ejus ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum

22. Jesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos

23. et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli ejus

24. et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat

25. et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus

26. et dicit eis quid timidi estis modicæ fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna

27. porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare obœdiunt ei

28. et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes dæmonia de monumentis exeuntes sævi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam

29. et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos

30. erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens

31. dæmones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum

32. et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare et mortui sunt in aquis

33. pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui dæmonia habuerant

34. et ecce tota civitas exiit obviam Jesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum





A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina