1. petite a Domino pluviam in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in agro

2. quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor

3. super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Juda et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello

4. ex ipso angulus ex ipso paxillus ex ipso arcus prœlii ex ipso egredietur omnis exactor simul

5. et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prœlio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores equorum

6. et confortabo domum Juda et domum Joseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos

7. et erunt quasi fortes Ephraim et lætabitur cor eorum quasi a vino et filii eorum videbunt et lætabuntur et exultabit cor eorum in Domino

8. sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati

9. et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et revertentur

10. et reducam eos de terra Ægypti et de Assyriis congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locus

11. et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Ægypti recedet

12. confortabo eos in Domino et in nomine ejus ambulabunt dicit Dominus





“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina