1. ecce ego mittam angelum meum et præparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum

2. et quis poterit cogitare diem adventus ejus et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum

3. et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia

4. et placebit Domino sacrificium Juda et Hierusalem sicut dies sæculi et sicut anni antiqui

5. et accedam ad vos in judicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum

6. ego enim Dominus et non mutor et vos filii Jacob non estis consumpti

7. a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur

8. si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis

9. et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota

10. inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas cæli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam

11. et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terræ vestræ nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum

12. et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum

13. invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus

14. et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum

15. ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem ædificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt

16. tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen ejus

17. et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi

18. et convertemini et videbitis quid sit inter justum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei





Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina