1. anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic

2. et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum

3. et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum

4. et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui

5. et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos

6. et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Judas et fratres ejus amicos tuos et nos disperdit de terra nostra

7. nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos ejus et adiutores eorum

8. et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum

9. et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israël

10. et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Juda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Judam et fratres ejus verbis pacificis in dolo

11. et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno

12. et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt

13. et primi Asidei qui erant in filiis Israël et exquirebant ab eis pacem

14. dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos

15. et locutus est cum eis verba pacifica et juravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris

16. et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est

17. carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

18. et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et judicium transgressi sunt enim constitutum et jusiurandum quod juraverunt

19. et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum projecit

20. et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem

21. et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui

22. et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Juda et fecerunt plagam magnam in Israël

23. et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israël plus multo quam gentes

24. et exiit in omnes fines Judæ in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem

25. vidit autem Alchimus quod prævaluit Judas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus

26. et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israël et mandavit ei evertere populum

27. et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Judam et ad fratres ejus cum dolo verbis pacificis

28. dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace

29. et venit ad Judam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Judam

30. et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem ejus

31. et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus et exivit obviam Judæ in pugnam juxta Capharsalama

32. et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David

33. et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quæ offerebantur pro rege

34. et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe

35. et juravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna

36. et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt

37. tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo

38. fac vindictam in homine isto et exercitu ejus et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant

39. et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriæ

40. et Judas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Judas et dixit

41. qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia

42. sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et judica illum secundum malitiam illius

43. et commiserunt exercitus prœlium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in prœlio

44. ut vidit autem exercitus ejus quia cecidit Nicanor projecerunt arma sua et fugerunt

45. et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus

46. et exierunt de omnibus castellis Judæ in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus

47. et acceperunt spolia eorum et prædam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram ejus quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem

48. et lætatus est populus valde et egerunt diem illam in lætitia magna

49. et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adar

50. et siluit terra Juda dies paucos





“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina