1. miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum

2. et inmitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua

3. adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam

4. sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis

5. ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus præter te Domine

6. innova signa et inmuta mirabilia

7. glorifica manum et brachium dextrum

8. excita furorem et effunde iram

9. extolle adversarium et adflige inimicum

10. festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua

11. in ira flammæ devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem

12. contere caput principum inimicorum dicentium non est alius præter nos

13. congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio

14. miserere plebi tuæ super quam invocatum est nomen tuum et Israël quem coæquasti primogenito tuo

15. miserere civitati sanctificationis tuæ Hierusalem civitati requiei tuæ

16. reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum

17. da testimonium quia ab initio creaturæ tuæ sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores

18. da mercedem sustinentibus te ut prophetæ tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum

19. secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via justitiæ et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum

20. omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior

21. fauces contingit cibum feræ et cor sensatum verba mendacia

22. cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi

23. omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiæ

24. species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium

25. si est lingua curationis et mitigationis misericordiæ non est vir illius contra filios hominum

26. qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies

27. ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens

28. cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem





“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina