1. hæc sunt præcepta et cærimoniæ atque judicia quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam

2. ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et præcepta ejus quæ ego præcipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitæ tuæ ut prolongentur dies tui

3. audi Israël et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem

4. audi Israël Dominus Deus noster Dominus unus est

5. diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua

6. eruntque verba hæc quæ ego præcipio tibi hodie in corde tuo

7. et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens

8. et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos

9. scribesque ea in limine et ostiis domus tuæ

10. cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua juravit patribus tuis Abraham Isaac et Jacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non ædificasti

11. domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quæ non plantasti

12. et comederis et saturatus fueris

13. cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius jurabis

14. non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quæ in circuitu vestro sunt

15. quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terræ

16. non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis

17. custodi præcepta Domini Dei tui ac testimonia et cærimonias quas præcepit tibi

18. et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua juravit Dominus patribus tuis

19. ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est

20. cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia hæc et cærimoniæ atque judicia quæ præcepit Dominus Deus noster nobis

21. dices ei servi eramus Pharaonis in Ægypto et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti

22. fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro

23. et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua juravit patribus nostris

24. præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ sicut est hodie

25. eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis





“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina