1. ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisæi quia Jesus plures discipulos facit et baptizat quam Johannes

2. quamquam Jesus non baptizaret sed discipuli ejus

3. reliquit Judæam et abiit iterum in Galilæam

4. oportebat autem eum transire per Samariam

5. venit ergo in civitatem Samariæ quæ dicitur Sychar juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo

6. erat autem ibi fons Jacob Jesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta

7. venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Jesus da mihi bibere

8. discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent

9. dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Judæus cum sis bibere a me poscis quæ sum mulier samaritana non enim coutuntur Judæi Samaritanis

10. respondit Jesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam

11. dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam

12. numquid tu major es patre nostro Jacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii ejus et pecora ejus

13. respondit Jesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in æternum

14. sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam

15. dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire

16. dicit ei Jesus vade voca virum tuum et veni huc

17. respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Jesus bene dixisti quia non habeo virum

18. quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti

19. dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu

20. patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet

21. dicit ei Jesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem

22. vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Judæis est

23. sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quærit qui adorent eum

24. spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare

25. dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia

26. dicit ei Jesus ego sum qui loquor tecum

27. et continuo venerunt discipuli ejus et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quæris aut quid loqueris cum ea

28. reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus

29. venite videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci numquid ipse est Christus

30. exierunt de civitate et veniebant ad eum

31. interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca

32. ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis

33. dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare

34. dicit eis Jesus meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me ut perficiam opus ejus

35. nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albæ sunt jam ad messem

36. et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam æternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit

37. in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit

38. ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis

39. ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quæcumque feci

40. cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies

41. et multo plures crediderunt propter sermonem ejus

42. et mulieri dicebant quia jam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi

43. post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilæam

44. ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet

45. cum ergo venisset in Galilæam exceperunt eum Galilæi cum omnia vidissent quæ fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum

46. venit ergo iterum in Cana Galilææ ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cujus filius infirmabatur Capharnaum

47. hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium ejus incipiebat enim mori

48. dixit ergo Jesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis

49. dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus

50. dicit ei Jesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus et ibat

51. jam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret

52. interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris

53. cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus ejus tota

54. hoc iterum secundum signum fecit Jesus cum venisset a Judæa in Galilæam





“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina