1. commendo autem vobis Phœbem sororem nostram quæ est in ministerio ecclesiæ quæ est Cenchris

2. ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi

3. salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Jesu

4. qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctæ ecclesiæ gentium

5. et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephænetum dilectum mihi qui est primitivus Asiæ in Christo

6. salutate Mariam quæ multum laboravit in vobis

7. salutate Andronicum et Juniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo

8. salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino

9. salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum

10. salutate Apellen probum in Christo

11. salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino

12. salutate Tryfenam et Tryfosam quæ laborant in Domino salutate Persidam carissimam quæ multum laboravit in Domino

13. salutate Rufum electum in Domino et matrem ejus et meam

14. salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres

15. salutate Filologum et Juliam Nereum et sororem ejus et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos

16. salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiæ Christi

17. rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula præter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis

18. hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

19. vestra enim obœdientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo

20. Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum

21. salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Jason et Sosipater cognati mei

22. saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino

23. salutat vos Gajus hospes meus et universæ ecclesiæ salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater

24. []

25. ei autem qui potens est vos confirmare juxta evangelium meum et prædicationem Jesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti

26. quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei ad obœditionem fidei in cunctis gentibus cognito

27. solo sapienti Deo per Jesum Christum cui honor in sæcula sæculorum amen





“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina