1. tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum

2. videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis

3. dicent inter se pænitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii

4. nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam et finem illorum sine honore

5. quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est

6. ergo erravimus a via veritatis et justitiæ lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis

7. lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus

8. quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum jactatio contulit nobis

9. transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens

10. et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam cujus cum præterierit non est vestigium invenire neque semitam carinæ illius in fluctibus

11. aut avis quæ transvolat in ære nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris ærem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius

12. aut tamquam sagittæ emissæ in locum destinatum divisus ær continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius

13. sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus

14. talia dixerunt et peccaverunt

15. quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis

16. justi autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum

17. ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos

18. accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum

19. induet pro torace justitiam et accipiet pro galea judicium certum

20. sumet scutum inexpugnabilem æquitatem

21. acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos

22. ibunt directæ emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient

23. et a petrosa ira plenæ mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter

24. contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium





“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina