1. laus cantici David venite exultemus Domino jubilemus Deo salutari nostro

2. præoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei

3. quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos

4. quia in manu ejus fines terræ et altitudines montium ipsius sunt

5. quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus ejus formaverunt

6. venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos

7. quia ipse est Deus noster et nos populus pascuæ ejus et oves manus ejus

8. hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra

9. sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea

10. quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde

11. et isti non cognoverunt vias meas ut juravi in ira mea si intrabunt in requiem meam





“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina