1. psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum

2. ex Sion species decoris ejus

3. Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu ejus exardescet et in circuitu ejus tempestas valida

4. advocabit cælum desursum et terram discernere populum suum

5. congregate illi sanctos ejus qui ordinant testamentum ejus super sacrificia

6. et adnuntiabunt cæli justitiam ejus quoniam Deus judex est diapsalma

7. audi populus meus et loquar tibi Israël et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum

8. non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper

9. non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos

10. quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum jumenta in montibus et boves

11. cognovi omnia volatilia cæli et pulchritudo agri mecum est

12. si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus

13. numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo

14. immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua

15. et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma

16. peccatori autem dixit Deus quare tu enarras justitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum

17. tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum

18. si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas

19. os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos

20. sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum

21. hæc fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam

22. intellegite nunc hæc qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat

23. sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei





“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina