1. venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem

2. at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis audita morte ejus reversus est de Ægypto

3. miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israël et locuti sunt ad Roboam dicentes

4. pater tuus durissimum jugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de jugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi

5. qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populus

6. iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre ejus dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo

7. qui dixerunt ei si hodie obœdieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus

8. qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi

9. dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac jugum quod inposuit pater tuus super nos

10. et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit jugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei

11. et nunc pater meus posuit super vos jugum grave ego autem addam super jugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem cædam scorpionibus

12. venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia

13. responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant

14. et locutus est eis secundum consilium juvenum dicens pater meus adgravavit jugum vestrum ego autem addam jugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego cædam scorpionibus

15. et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ ad Hieroboam filium Nabath

16. videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quæ nobis pars in David vel quæ hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israël nunc vide domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua

17. super filios autem Israël quicumque habitabant in civitatibus Juda regnavit Roboam

18. misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israël et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem

19. recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem

20. factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cœtu et constituerunt regem super omnem Israël nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam

21. venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Juda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israël et reduceret regnum Roboam filio Salomonis

22. factus est vero sermo Domini ad Semejam virum Dei dicens

23. loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda et ad omnem domum Juda et Beniamin et reliquos de populo dicens

24. hæc dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israël revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis præceperat Dominus

25. ædificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde ædificavit Phanuhel

26. dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum David

27. si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda interficientque me et revertentur ad eum

28. et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israël qui eduxerunt te de terra Ægypti

29. posuitque unum in Bethel et alterum in Dan

30. et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan

31. et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi

32. constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quæ celebratur in Juda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat

33. et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israël et ascendit super altare ut adoleret incensum





“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina