1. igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante jam diximus tertiadecima die quando cunctis Judæis interfectio parabatur et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Judæi superiores esse cœperunt et se de adversariis vindicare

2. congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat

3. nam et provinciarum judices duces et procuratores omnisque dignitas quæ singulis locis et operibus præerat extollebant Judæos timore Mardochei

4. quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant fama quoque nominis ejus crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat

5. itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere

6. in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitæ hostis Judæorum quorum ista sunt nomina

7. Pharsandatha et Delphon et Esphata

8. et Phorata et Adalia et Aridatha

9. et Ephermesta et Arisai et Aridai et Vaizatha

10. quos cum occidissent prædas de substantiis eorum agere noluerunt

11. statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est

12. qui dixit reginæ in urbe Susis interfecere Judæi quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri jubeam

13. cui illa respondit si regi placet detur potestas Judæis ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur

14. præcepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt

15. congregatis Judæis quartadecima adar mensis die interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est

16. sed et per omnes provincias quæ dicioni regis subiacebant pro animabus suis stetere Judæi interfectis hostibus ac persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret

17. dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die cædere desierunt quem constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque conviviis

18. at hii qui in urbe Susis cædem exercuerant tertiodecimo et quartodecimo ejusdem mensis die in cæde versati sunt quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum atque lætitiæ

19. hii vero Judæi qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum

20. scripsit itaque Mardocheus omnia hæc et litteris conprehensa misit ad Judæos qui in omnibus regis provinciis morabantur tam in vicino positis quam procul

21. ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro festis susciperent et revertente semper anno sollemni honore celebrarent

22. quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istæ dies epularum atque lætitiæ et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur

23. susceperuntque Judæi in sollemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant et quæ Mardocheus litteris facienda mandaverat

24. Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Judæorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem

25. et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent et malum quod contra Judæos cogitaverat reverteretur in caput ejus denique et ipsum et filios ejus adfixerunt cruci

26. atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta quæ gesta sunt epistulæ id est libri hujus volumine continentur

27. quæque sustinuerint et quæ deinceps inmutata sint suscepere Judæi super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quam scriptura testatur et certa expetunt tempora annis sibi jugiter succedentibus

28. isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per singulas generationes cunctæ in toto orbe provinciæ celebrabunt nec est ulla civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Judæis et ab eorum progenie quæ his cærimoniis obligata est

29. scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus Judæus etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum

30. et miserunt ad omnes Judæos qui in centum viginti septem regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et susciperent veritatem

31. observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a se et a semine suo jejunia atque clamores et Sortium dies

32. et omnia quæ libri hujus qui vocatur Hester historia continentur





“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina