1. justificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum

2. per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei

3. non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur

4. patientia autem probationem probatio vero spem

5. spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis

6. ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est

7. vix enim pro justo quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori

8. commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus

9. Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis justificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum

10. si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius

11. non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus

12. propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt

13. usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est

14. sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ qui est forma futuri

15. sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Jesu Christi in plures abundavit

16. et non sicut per unum peccantem ita et donum nam judicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in justificationem

17. si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiæ et donationis et justitiæ accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum

18. igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ

19. sicut enim per inobœdientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius obœditionem justi constituentur multi

20. lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia

21. ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam per Jesum Christum Dominum nostrum





“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina