1. spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et prædicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem

2. ut prædicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes

3. ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu mæroris et vocabuntur in ea fortes justitiæ plantatio Domini ad glorificandum

4. et ædificabunt deserta a sæculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in generationem et generationem

5. et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt

6. vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis

7. pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt lætitia sempiterna erit eis

8. quia ego Dominus diligens judicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et fœdus perpetuum feriam eis

9. et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus

10. gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiæ circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis

11. sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus





“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina