1. domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit

2. ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas

3. et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quæ quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat columnas quindecim

4. contra se invicem positas

5. et e regione se respicientes æquali spatio inter columnas et super columnas quadrangulata ligna in cunctis æqualia

6. et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie majoris porticus et columnas et epistylia super columnas

7. porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem

8. et domuncula in qua sedetur ad judicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiæ Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum

9. omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium majus

10. fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive octo cubitorum

11. et desuper lapides pretiosi æqualis mensuræ secti erant similiterque de cedro

12. et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus

13. misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro

14. filium mulieris viduæ de tribu Nepthali patre Tyrio artificem ærarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex ære qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus ejus

15. et finxit duas columnas æreas decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque

16. duo quoque capitella fecit quæ ponerentur super capita columnarum fusili ære quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum

17. et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero

18. et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quæ erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo

19. capitella autem quæ erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum

20. et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi

21. et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Jachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen ejus Booz

22. et super capita columnarum opus in modum lilii posuit perfectumque est opus columnarum

23. fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo ejus et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum

24. et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles

25. et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant

26. grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque ejus quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat

27. et fecit bases decem æreas quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis

28. et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturæ inter juncturas

29. et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in juncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex ære dependentia

30. et quattuor rotæ per bases singulas et axes ærei et per quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes

31. os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variæ celaturæ erant et media intercolumnia quadrata non rotunda

32. quattuor quoque rotæ quæ per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis

33. tales autem rotæ erant quales solent in curru fieri et axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia

34. nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant

35. in summitate autem basis erat quædam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso

36. scalpsit quoque in tabulatis illis quæ erant ex ære et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur

37. in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura scalpturaque consimili

38. fecit quoque decem luteres æreos quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases posuit

39. et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem

40. fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini

41. columnas duas et funiculos capitulorum super capitella columnarum duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum

42. et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum

43. et bases decem et luteres decem super bases

44. et mare unum et boves duodecim subter mare

45. et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quæ fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant

46. in campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Sarthan

47. et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris

48. fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream

49. et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos

50. et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant

51. et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini





“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina