1. post verba autem hæc vinea erat Naboth Hiezrahelitæ qui erat in Hiezraël juxta palatium Ahab regis Samariæ

2. locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est

3. cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem hereditatem patrum meorum tibi

4. venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem

5. ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem

6. qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitæ et dixi ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea et ille ait non do tibi vineam meam

7. dixit ergo ad eum Hiezabel uxor ejus grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israël surge et comede panem et æquo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitæ

8. scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas anulo ejus et misit ad majores natu et ad optimates qui erant in civitate ejus et habitabant cum Naboth

9. litterarum autem erat ista sententia prædicate jejunium et sedere facite Naboth inter primos populi

10. et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur

11. fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut præceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos

12. prædicaverunt jejunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi

13. et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt

14. miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et mortuus est

15. factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitæ qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est

16. quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth surrexit et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitæ ut possideret eam

17. factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens

18. surge et descende in occursum Ahab regis Israël qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam

19. et loqueris ad eum dicens hæc dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post hæc addes hæc dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem

20. et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini

21. ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israël

22. et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israël

23. sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes comedent Hiezabel in agro Hiezraël

24. si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres cæli

25. igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua

26. et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël

27. itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam jejunavitque et dormivit in sacco et ambulabat dimisso capite

28. factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens

29. nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus ejus sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus





“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina