1. hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab præter illud fœdus quod cum eis pepigit in Horeb

2. vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni et omnibus servis ejus universæque terræ illius

3. temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia

4. et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quæ possint audire usque in præsentem diem

5. adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt

6. panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester

7. et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos

8. et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiæ tribui Manasse

9. custodite ergo verba pacti hujus et implete ea ut intellegatis universa quæ facitis

10. vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et majores natu atque doctores omnis populus Israël

11. liberi et uxores vestræ et advena qui tecum moratur in castris exceptis lignorum cæsoribus et his qui conportant aquas

12. ut transeas in fœdere Domini Dei tui et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum

13. ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut juravit patribus tuis Abraham Isaac et Jacob

14. nec vobis solis ego hoc fœdus ferio et hæc juramenta confirmo

15. sed cunctis præsentibus et absentibus

16. vos enim nostis ut habitaverimus in terra Ægypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes

17. vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum et lapidem argentum et aurum quæ colebant

18. ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cujus cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem

19. cumque audierit verba juramenti hujus benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem

20. et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor ejus fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quæ scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen ejus sub cælo

21. et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël juxta maledictiones quæ in libro legis hujus ac fœderis continentur

22. dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terræ illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus

23. sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorræ Adamæ et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo

24. et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terræ huic quæ est hæc ira furoris ejus inmensa

25. et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Ægypti

26. et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi

27. idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quæ in hoc volumine scripta sunt

28. et ejecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima projecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur

29. abscondita Domino Deo nostro quæ manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in æternum ut faciamus universa legis hujus





“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina