1. Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem,

2. mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae;

3. disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo”, dicit Dominus.

4. Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C

5. mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem”.

6. Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis;

7. qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;

8. et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui.

9. Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter.

10. Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei;

11. et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus.

12. Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: “Ne prophetetis”.

13. Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno;

14. deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam;

15. tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam,

16. et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die”, dicit Dominus.





“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina