1. Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes.

2. De filiis Asaph: Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph erant sub manu Asaph prophetantis sub manu regis.

3. De Idithun; filii Idithun: Godolias, Sori, Iesaias et Hasabias et Matthathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat ad confitendum et laudandum Dominum.

4. De Heman quoque; filii Heman: Bocciau, Matthaniau, Oziel, Subael et Ierimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa, Mellothi, Othir, Mahazioth;

5. omnes isti filii Heman videntis regis iuxta sermones Dei, quod exaltaret cornu eius; deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres.

6. Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Dei sub manu regis: Asaph et Idithun et Heman.

7. Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis eruditis in cantando Domino, cuncti magistri, ducenti octoginta octo.

8. Miseruntque sortes pro ministerio ex aequo, tam maior quam minor, magister pariter et discipulus.

9. Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et fratribus eius et filiis eius, duodecim.

10. Tertia Zacchur, filiis et fratribus eius, duodecim.

11. Quarta Isari, filiis et fratribus eius, duodecim.

12. Quinta Nathaniau, filiis et fratribus eius, duodecim.

13. Sexta Bocciau, filiis et fratribus eius, duodecim.

14. Septima Isreela, filiis et fratribus eius, duodecim.

15. Octava Iesaiae, filiis et fratribus eius, duodecim.

16. Nona Matthaniau, filiis et fratribus eius, duodecim.

17. Decima Semei, filiis et fratribus eius, duodecim.

18. Undecima Azareel, filiis et fratribus eius, duodecim.

19. Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus eius, duodecim.

20. Tertia decima Subael, filiis et fratribus eius, duodecim.

21. Quarta decima Matthathiae, filiis et fratribus eius, duodecim.

22. Quinta decima Ierimoth, filiis et fratribus eius, duodecim.

23. Sexta decima Hananiae, filiis et fratribus eius, duodecim.

24. Septima decima Iesbacasae, filiis et fratribus eius, duodecim.

25. Octava decima Hanani, filiis et fratribus eius, duodecim.

26. Nona decima Mellothi, filiis et fratribus eius, duodecim.

27. Vicesima Eliatha, filiis et fratribus eius, duodecim.

28. Vicesima prima Othir, filiis et fratribus eius, duodecim.

29. Vicesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus eius, duodecim.

30. Vicesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus eius, duodecim.

31. Vicesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus eius, duodecim.





“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina